# Institutio astronomica 86

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT H. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/86

Cùm ipsi porrô Sphaeras totaleis singulorum Planetarum in plureis Sphaeras, orbeisve partialeis subdistinxerint; aliqui tamen fecere omneis istos orbeis ὀμοκείτρους, Concentrico, hoc est idem cum ipsa Terra, siue Mundo centrum habenteis; aliqui verò aut ex toro, aut ex parte ἐκνόντραν, Eccentricos, hoc est centrum extra, seu aliud habenteis, quàm Terram, aut Mundum. Hypothesis Concentricorum inducta, fuit ab Eudoxo; a Calippo autem, & Aristotele amplificata. Nam Eudoxus primum, praeter Sphaeram Inerrantium singularem, attribuit Soli Sphaeras partialeis treis, Lunae totidem; singulis aliorum Planetarum quatuor; Et ea quidem lege, vt suprema quaeque in omnibus Planetis sequeretur motum Sphaerae Inerrantium, siue primi Mobilis (neque enim aliud abea agnoscebat, succedens ferratur in ortum secundum longitudinem; tertia faceret varietatem latitudinis; quarta, quibus adesset, faceret libratione quadam directionem, & retrogradationem. Ille proinde Sphaeras Planetarum 26. numero statuit. Calippus autem nullam quidem Sphaeram adjunxit in Saturno, ac Ique; sed in ipsis Marte, Venere, ac Mercurio singulas; in Sole, atque Luna binas. Quo consilio, reticent omnes. Ille proinde Sphaeras Planetarum 33. numero fecit. Aristoteles denique singulis Planetarum Sphaeris, quae non sequerentur motum Inerrantium, adjecit alias totidem, quas & Reuoluenteis vocauit; quòd caeteras reuoluerent, easque Inerrantium motui conformarent (nisi quòd Lunae, vt infimae nullos Reuoluenteis necessarios censuit.) Quare & Calippicis super addens 22. constituit Planetarum Sphaeras numero 55. & vniuersè caelesteis Sphaeras (adjuncto primo Mobili, seu Sphaera Tnerrantium) numero 56.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
