Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 90
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia iste medius est descriptus totus (hoc est tam secundum conuexam, quàm secundum concauam sui superficiem) ex centro alio, quàm ipsius Mundi; idcircò ipse est, qui propriè, ac simpliciter appellatur Eccentricus; caeteri autem duo appellantur Eccentrici secundum quid, quatenus non nisi secundum alteram sui superficiem Eccentrici sunt, extimus putà secundum concauam, intimus secundum conuexam. lunctis porrô centris per lineam traductam BD, &ductâ ipsi ad normam, ac per centrum Terrae A, lineâ CE; tum distantia inter duo centra AK, dici Eccentricitas solet; punctum L, quod in Eccentrico remotissimum à Terra est, Apogaeum, itemque Aux, &summa Apsis; punctum M, quod proximum, Perigaeum, itemque Augis oppositum, &ima Apsis; linea ipsa. BD, vel LM, linea Apsidum; &ipsa CE, vel NO, linea Mediarum longitudinum; quasi cùm Sol motus per Eccentricum LNMO, summè à terra elongetur in L, minimùm in M; elongatio in N, &O, sit mediocris. Scilicet volunt Eccentricum, cùm solidus sit, reuolui ipsum intra illos duos orbeis inaequaleis; ac Solem ipsi illigatum, implantatumve, vnà conuolui. Vocatur autem medius ille, qui à centro Solis describi concipitur circulus, Deferens Solem; vti &crassorum orbium exterior, Deferens Apogaeum; interior, Deferens Perigaeum. Adnota vero, solum circulum Deferentem Solem retineri ex tota ista compagine, à Ptolemaeo; ac ipsum propriè esse, qui intelligatur, &vocetur Eccentricus; nempe quatenus ipsa est Solis via, quam pari ratione habes in sequente schemare cum Eccentricitate, &Apsidum, Mediarumque longitudinum lineis. Circulus autem ille exterior, &concentricus intelligendus est repraesentare Firmamentum, extimum caelum. Esto &alia Sphaera totalis, v. c. Iouis, quâ, superioris instar, distinctâ in orbeis treis, describatur intra crassitudinem Eccentrici simpliciter circellus PORS.