# Institutio astronomica 90

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/90

Et quia iste medius est descriptus totus (hoc est tam secundum conuexam, quàm secundum concauam sui superficiem) ex centro alio, quàm ipsius Mundi; idcircò ipse est, qui propriè, ac simpliciter appellatur Eccentricus; caeteri autem duo appellantur Eccentrici secundum quid, quatenus non nisi secundum alteram sui superficiem Eccentrici sunt, extimus putà secundum concauam, intimus secundum conuexam. lunctis porrô centris per lineam traductam BD, & ductâ ipsi ad normam, ac per centrum Terrae A, lineâ CE; tum distantia inter duo centra AK, dici Eccentricitas solet; punctum L, quod in Eccentrico remotissimum à Terra est, Apogaeum, itemque Aux, & summa Apsis; punctum M, quod proximum, Perigaeum, itemque Augis oppositum, & ima Apsis; linea ipsa. BD, vel LM, linea Apsidum; & ipsa CE, vel NO, linea Mediarum longitudinum; quasi cùm Sol motus per Eccentricum LNMO, summè à terra elongetur in L, minimùm in M; elongatio in N, & O, sit mediocris. Scilicet volunt Eccentricum, cùm solidus sit, reuolui ipsum intra illos duos orbeis inaequaleis; ac Solem ipsi illigatum, implantatumve, vnà conuolui. Vocatur autem medius ille, qui à centro Solis describi concipitur circulus, Deferens Solem; vti & crassorum orbium exterior, Deferens Apogaeum; interior, Deferens Perigaeum. Adnota vero, solum circulum Deferentem Solem retineri ex tota ista compagine, à Ptolemaeo; ac ipsum propriè esse, qui intelligatur, & vocetur Eccentricus; nempe quatenus ipsa est Solis via, quam pari ratione habes in sequente schemare cum Eccentricitate, & Apsidum, Mediarumque longitudinum lineis. Circulus autem ille exterior, & concentricus intelligendus est repraesentare Firmamentum, extimum caelum. Esto & alia Sphaera totalis, v. c. Iouis, quâ, superioris instar, distinctâ in orbeis treis, describatur intra crassitudinem Eccentrici simpliciter circellus PORS.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
