Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 95
Unproofread scanNot analysed yet
Ducatur linea Apsidum, quae centra connectat, BD; sitque Excentricitas AK; Apogaeum F; Perigaeum H: &linea Mediarum longitudinum ducatur CE, transiens per centrum Mundi A Hoc posito; cùm Sol moueatur aequabili motu per Eccentricum; Si oculus quidem noster exsisteret in centro K, obseruaret haud dubiè illum moueri sub Ecliptica aequabiliter: at quia videt illum ex A, ideò apparet ipsi Sol inaequabiliter moueri. Discedat Sol, ex. gr. ex Apocro F, &perueniat ad L; tunc oculus ex K, videret illum quasi occupantem in Ecliptica locum M; at ex ipsa Terra, apparet quasi occupans N. Discedat ex perigaeo H, &perueniat in O: ex K, videretur in P; at ex A, videtur in Q, &ita de caeteris locis. Linea porrô KM, &quaelibet alia procedens à centro K(yt ER, KS, &c.) in Eclipticam, vocatur linea Medij motus; linea autem AN, &quaelibet alia à centro A, ducta (vti AC, AT, &c.) in eandem Eclipticam, linea Apparentis, siue Veri motus. Nempe Medius motus appellari solet progressio Solis à principio V; seu Veruo Aequinoctio, ad vsque illam priorem lineam, vt puta arcus VBM. Apparens autem, seu Verus, eadem progressio ad vsque posteriorem hanc; vt puta arcus YBN. Et tametsi procliue foret, vt motus Verus diceretur idem, qui Me dius; solent tamen Astronomi eundem dicere Apparentem, ac Verum; Ex eoque sit, vt etiam punctum N, appelletur locus Solis Verus; &punctum M, locus Solis Medius.