# Institutio astronomica 96

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/96

Differentia illa inter motum Medium, ac Verum, arcus scilicet MN, appellari solet Aequatio; &, facta etiam iam familiari voce, Prostaphaeresis, qua Additio simul, & Subtractio significatur; quoniam habito per obseruationes motu Vero, talis differentia ipsi nunc addenda, nunc detrahenda est, vt eliciatur motus Medius: Addenda quidem, Sole descendente ab Apogaeo in Perigaeum; quoniam Verus motus Medium sequitur; subtrahenda verò, Sole ascendente à Perigaeo in Apogaeum; quoniam Verus motus Medium antecedit. Oppositum autem faciendum est, cùm motu Medio habito, inquiritur Verus. Vides interim Sole exsistente in Apogaeo, aut Perigaeo, nullam esse Prostaphaeresin; quia tunc ambae lineae Veri, ac Medij motus concurrunt; & Prostaphaeresin aliunde esse maximam, Sole exsistente in alterutra Mediarum longitudinum G, aut I; ac tantò semper esse minorem, quantò propior est Apogaeo, aut Perigaeo. Praetereo verò arcum interceptum inter Apogaeum, & locum Medium Solis, idipsum esse, quod vulgò vocant Anomaliam Solis mediam (Argumentum etiam appellant) interceptum autem inter Apogaeum, & locum Solis Verum, Anomaliam veram.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
