# Institutio astronomica 97

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/97

Praetereo quoque, tum Apogaeum Solis (quod repentur hoc tempore non longè ab initio septimi gradus B) progredi motu admodùm lento in consequentia (annis scilicet singulis dodrante dumtaxat vnius minuti) tum ipsam Eccentricitatem reputari varietati obnoxiam; adeò vt, cùm iam comperiatur esse pars semidiametri Eccentrici proximè vigesima octaua, reputetur lentè, & aliquò vsque increscere, decrescereque. Heic Nota, cùm Ecliptica contineat 360. gradus, & Sol non percurrat illam integrè, nisi diebus 365. & horis 5. ac minutis proxime 49. idcirco Solem singulis diebus non conficere motu Medio gradum integrum; sed solùm minuta 59, & 8 secunda: cùm aliunde motu apparente, seu Vero conficiat, in Apogaeo quidem 57. minuta dumtaxat; & in Perigaeo gradum vnum, cum minuto vno, pauculisque secundis.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
