# Institutio astronomica 99

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/99

Secundò centri Epicycli in consequentia (hoc est à G, in X, Y, &c.) regulariter quoque circa centrum nundi, diebus singulis graduum 13. min. 11. ita vt periodus eius absoluatur diebus 27. hor. 7. min. 43. & hic propriè sit, quem superiùs diximus Periodicum mensem. Tertiò ipsius Lunae in Epicyclo, supernè quidem in antecedentia (h. e. à P, versus QR) infernè verò in consequentia (h. e. ab R, versus SP) regulariter circa punctum L, quod opponitur Eccentrici centro, diebus singulis grad. 13. min. ferè 4. ita vt periodus eius absoluatur diebus 27. hor. 13. min. ferè 9. Exsistente centro Epicycli in ipso Eccentrici Apogaeo G, dum vtrumque subest, v. c. initio a, in quo etiam supponatur versari Sol; Quia linea Medij motus Lunae est ea, quae ducitur à centro Mundi per centrum Epicycli; idcirco coibunt in vnam, linea metus Apogaei, ac linea motus Medij (imô & linea quoquo motus Veri; si Lunae quidem fuerit in Qu, cùm linea Veri motus ea sit, quae ducta à centro Mundi per ipsum corpus Lunae transit) ac denique etiam linea Medij motus Solis, quasi exsistentis in B. Suppono atitem locum tam Medij, quàm Veri motus Lunae, supputari, sicut in Sole, à principio V Perueniat Apogaeum ex G, in T, facto Eccentrici centro Z; peruenerit centrum Epicycli in X; sicque erit AT linea Apogaei; Aa linea Medij motus; Ae linea.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
