# Institutio astronomica ii

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/ii

Quae commemmo quidem lubens, vt quanta possum animi gratitudine insinuem, nequicquam non esse, quod Te mihi pridem sinuoso fixi in pectore; verùm nihil jucundius est, quam praetere à commeminisse, quod mihi semper peperit insignem vt admirationem, ita venerationem tui. Id autem fuit maximè singularis animi candor, quo, fingere nescius; talem in prospectu, qualem in secessu Te semper praebuisti; ac pro indole generosa, nihil vnquam praeter decorum; pro antiqua fide, nihil praeter fas, & aequum, vnquam praestitisti.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
