# Institutio astronomica v

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, S. R. E. CARDINALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/v

Cum verò pro tuis, aliorumque votis à compendiosa Astronomiae Institutione occoepissem; factum est deinceps, vt conscius Librarius eius exscriptionem variè procurari; efflagitarit, illam à se mandari typis paterer: ac ipse assenserim quidem; sed eo consilio, vt qualiscumque opella huiusmodi foret, illustre tuum Nomen in fronte praeferret; quò omnes intelligerent, Te esse, qui ipsi, occasioni fuisses. Hoc ipsum ergo est specimen, quo me obsequutum Tibi fidem facio; idque, donec prae jam diuturna inualetudine, interquiesco. Quippe dudum est, ex quo mea illa pectoris intemperies ita coepit exasperari, vt ad victus moderationem, adhibere etiam, ipsi deliniendae, quietem oporteat. Non possum verò interim non suauißimè recordari humanitatis illius tantae, qua sollicitudinem testari de mea valetudine es dignatus, & donec in Vrbe adfuisti, & dum ex ipsa discessurus, cogitantem me patrium solum, commutandi aëris gratiâ voluisti tecum deducere, si patiens quidem itineris fuissem. Quin etiam discedens illud adjecisti tuae bonitatis argumentum, vt cùm Profeßionem non alia conditione demùm subijssem, quàm, vt liceret, quoties liberet, citra jacturam tui erga me amoris, ipsi renuntiare, ne audire me quidem de renunciatione verba facientem volueris; &, quòd causarer interruptionem futuram fortè longiusculam, si ob expositam mox causam, in Prouinciam concederem, Verùm prolixa nimis inductio, si prosequerer singula; cum & hic locus exigat, vt recenseam potius eximium, quo semper flagrasti, ingenuarum artium amorem, ac huiusce quidem imprimis, quae in rerum caelestium contemplatione sita est, quaque haberi dignior ingenuo homine nulla potest.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
