Latin
S. R. E. CARDINALI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica vi
Unproofread scanNot analysed yet
Vix certè vnquam ad te accedo, quin hisce de rebus me aliquid roges; quin exsultes, dum noui quidpiam aut obseruando deprehensum, aut ratiocinando deductum inaudis. Ex quo fit, vt Tibi hanc opellam tantò fidentiùs offeram, quantò de ijs rebus est, quas Tibi jucundas cognitu perspexi. Sanè &tametsi aliud nihil, quàm rudimenta artis contineat; nihilo tamen minùs Tibi futuram esse gratam conijcio, quòd ipse quoque non dedigneris ad haec interdum descendere; quodque qualiscumque ea sit, mea sit, &non alio edita fine, quàm quo publice dictatam voluisti; vt nempe, si quid genij habeat, sortisque adeò foelicis sit, prodesse quam plurimis possit. Quippe, licet non pauci exstent hoc de argumento &libri, &commentarij doctißimi; non desunt tamen, qui praetereà informationem quandam requirant, quae aliquantò accommodatior nondum initiatis, ac rudioribus, neque breuitate obscura neque prolixitate importuna sit: &capita scientiae praecipua non discutiat quidem, sed attingat tamen. Non is verò proptere à sum, qui ejusmodi hanc us esse profitear.