Latin
132
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 132
Unproofread scanNot analysed yet
Quod superest, exigit locus, vt testemur nos eò quidem bona fide incubituros, vi quod nobis verosimilius circa res Naturae oc curret, proponamus, ac explicemus; at non idcircò ipem facere, vt ipsos Naturae recessus intimos pandamus, &non procul potiùs hae reamus, consistamusque admirabundi in ipsis quasi vestibulis. Videlicet Natura haec rerum ingens est quoddam sacrumque Templum in cuius adyto habitat, potentiamque, &sa pientiam suam inexhaustam explicat, exercetque Diuinum Numen; at nobis Homuncionibus, non eo vsque ingredi, penetrareque conceditur. Externam quidem rerum fa ciem contueri non-nihil propiùs licet, licer aliquovsque retexere nonnulla ex Naturae operibus; at si quid proptereà introspicimus id longissimè tamen abest ab iis penetrali bus, in quibus Diuina, &secreta Virtus mi rabilia adoperatur. Quod non dico sanè, vt exinde à disquisitione, contemplationeque huiuscemodi deterreamur, quando quantu lumcumque est, quod perspicere possumus id auto quovis pretiosius est, nullaque occa sione magis audiendum est Poëtae consiliun in eam rationem desinens Est aliquo prodire tenus, si non datur vltrà Admoneo id solum maturè, ne qui spe bonplenus accedet, se delusum deinceps quera tur, nisi penitiùs omnia introspiciat, sed quod requirat semper inueniat. Facio verò quo que, vt Mens nostra suae imbecillitatis si memor, &quàm sibi curta supellex sit, agnos cens, condiscat praesumptam de se opinionen deponere, &consuescat non se, sed Opisi cem admirari, cuius sapientiam, ac industriam esse prorsùs incomprenensam profiteri necessum sit. Est profectò hoc ipsum quoque ma ximo in fructu habendum, posse eò assurge re, vt deprehendamus quàm tenuis, angusta que sit omnis scientia nostra; cùm &sapien tissimi olim quique se beatos putarent, quò eò profecissent vt reuerâ agnoscerent se nihil scire, ac Veritatem haerere semper in profundo.