Latin
165
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 165-2
Unproofread scanNot analysed yet
nunquam deficiat, nec amnem Tanain, nec Nilum semper fluxisse, sed loca vnde pro fluunt, fuisse olim arida Heic fonteis Natura nouos emisit, &illeic Clausit, &Antiquis tam multa tremoribus orbis Flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. Attexi autem posset, quòd mille in locis etiam editis, obseruare licet Ostreorum conchas, &piscium squammas; argumento, quòd recedens mare illas ibi reliquerit; vt nihil dicam de anchoris, &fragmentis nauium, qua plerumque effodiuntur longissimè à littoribus, vt ruente saeculo superiore in Belgio; vt ante ducentos annos in Calabria; vt tempo-lib. 1 ibus Pomponij Melae, ipso referente in Numidia; adeò vt possit non absonum videri Quidianum illud, Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus Esse fretum; vidi factas ex aequore terras, Et procul à pelago conchae iacuere marinae Et vetus inuenta est in montibus anchora summis Conclusio proinde Aristotelis haec est, Quia