# Opera omnia. Vol. 1 165-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/165-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/165-2

nunquam deficiat, nec amnem Tanain, nec Nilum semper fluxisse, sed loca vnde pro fluunt, fuisse olim arida Heic fonteis Natura nouos emisit, & illeic Clausit, & Antiquis tam multa tremoribus orbis Flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. Attexi autem posset, quòd mille in locis etiam editis, obseruare licet Ostreorum conchas, & piscium squammas; argumento, quòd recedens mare illas ibi reliquerit; vt nihil dicam de anchoris, & fragmentis nauium, qua plerumque effodiuntur longissimè à littoribus, vt ruente saeculo superiore in Belgio; vt ante ducentos annos in Calabria; vt tempo-lib. 1 ibus Pomponij Melae, ipso referente in Numidia; adeò vt possit non absonum videri Quidianum illud, Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus Esse fretum; vidi factas ex aequore terras, Et procul à pelago conchae iacuere marinae Et vetus inuenta est in montibus anchora summis Conclusio proinde Aristotelis haec est, Quia

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
