Latin
166
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 166
Unproofread scanNot analysed yet
Quia verò Cicero hanc eandem rationem attingens, Propter, inquit, eluuiones, exustionesque terrarum, quae quas accidere tempore certo necesse est, non modò aeternam, sed ne diuturnam quidem glorian assequi possumus; eapropter citatus Macrobius ex principijs Philosophiae istud explicans, praeter caetera, ita habet, Cùm calor nutriatur numore, hoc vicissitudine contingit, vt modò ca lor, modò humor exuberet. Euenit enim, vt igni ad maximum enutritus augmentum, haustun vincat humorem, &sic aëris mutata temperie, licentiam praestet incendio; &terra penitus fla grantia immissi ignis vratur; sed mox impeti caloris absumpto paulatim vires remittunta humori, cùm magna pars eius incendiis erogata, minus iam de renascente humore consumat. Ac rursùs longo temporum tractu ita crestens humor latiùs vincit, vt terris infundatur eluuio. Rursùs calor post hoc vireis resumit &&ita fit, vt manente Mundo, inter exsuperantis caloris, humorisque vices, terrarum cultus cum hominum genere saepe intercidat, &relucta temperie rursùs nouetur. Nunquam tamen seu eluuio, seu exustio omneis terras au omne hominum genus vel omninò operit, vel penitus exurit. Et post pauca, Caeterae igitur ter varum partes internecioni superstites semina rium instaurando generi humano fiunt: atqu ita contingit, vt non rudi Mundo rudes homines, &cultus inscij, cuius memoriam intercepit interitus, in terris oberrent, &asperitatem paulatim vagae feritatis exuti, conciliabula, &coetus, natura constituente patiantur; sitque pri mum inter eos mali nescia, &adhuc astutiae inexperta simplicitas, quae nomen Auri primis se culis praestat. Vnde, quò magis ad cultum rerum atque Artium vsus promouet, tantò faciliùs in animos serpit aemulatio, quae primùm bene incipiens, in inuidiam latenter euadit. Et ex hac ium nascitur quicquid genus hominum post- se quentibus saeculis experitur. Concludit, Haeest ergo, quae rebus humanis pereundi, atque ite. rùm reuertendi, incolumi Mundo vicissitude variatur Posterioribus hisce verbis adiung id posset, quod etiam alia occasione ex Salomone referimus, Quid est, quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est, quod factum est Ipsum, quod faciendum est? Nihil sub Sole nouum; neque valet quisquam dicere, ecce hoc re cens est; iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, quae posteà futura sunt, eri. recordatio apud eos, qui futuri sunt in nouissimo Itemque, quod Aristoteles de hominum opi nionibus ait, Quas, inquit, non semel, non bis non vicibus paucis, sed infinities easdem reuol ui possumus asserere Caeterùm Lucretius hasce obiectiones ve lut praeoccupans, ac soluens in hunc moduim eloquitur; Quòd si fortè fuisse antehac eadem omnia credi. Sed periisse hominum torrenti saecla vapore Aut cecidisse vrbeis magno vexamine Mundi Aut ex imbribus assiduis exisse rapaceis Per terras amneis, atque oppida cooperuisse Tantò quippe magis victus, fateare necesse si Exitium quoque Terras, Caelique futurun Nam cùm res tantis morbis, tantisque pericli Tentarentur, ibi si tristior incubuisset