# Opera omnia. Vol. 1 167-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, Sectio I. Liber I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/167-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/167-2

attinet, quid sentiendum sit, suo loco dicètur, ac speciatim quoque declarabitur, vt ostrea, aliâque id genus aliunde esse in mon tibus, quàm ex maris recessu possint. Adnote interea vicissitudines illas ab aeterno non ex stitisse, vti neque exsistere in aeternum posse videntur, si tantum Mundus durauerit. Siqui dem vniuersa Terra foret iampridem obruta Aquis, vti & obruatur necesse est, obrutaque permaneat, sicque inhabitabilis ab omni prorsùs homine sit, si hic rerum status perse ueraturus aeternùm ponatur. Etenim, certu est continuò deradi aliquid ex montibus, se cultores defodiant, seu torrentes exedant, seu pluuiae delibent, seu aestus absumant. Et cùm nihil terrae sursùm reuehatur, illud interim vallibus, locisque planis accrescere etiam quae intra mare sunt, dum turbida aqua in ipsum influit, terrâque commista subsidit, Quare & necesse videtur, vt temporis aeterni progressu editiora quaeque loca ita deprimantur, humiliora sic exaltentur, vt nihil Terra denique supra Aquam emineat, sed vniuers inundetur. Neque valere potest, quod Thec phrastus apud Philonem Iudaeum ait, Mon teis esse, vt Arbores, in quibus quaedam folia decidunt, quaedam renascuntur; neque enim, vt partes montium obseruantur deprimi, ita obseruantur ascendere aliae, ex quibus compensatio fiat. Tametsi enim interdum fiant aggestiones quaedam eruptionibus ignium; id tamen & per-rarum est, ac nullius penè monenti, respectu eius terrae, quam piuuiae de radunt, quamque flumina in mare comportant, & vel vnus Vesuuius, qui ex praecelso factus est hactenus adeò humilis, satis ostendii eruptiones conferre potiùs, vt montium iuga subsidant, quàm vt attollantur. Verùm, quicquid sit hac de re futurum, addo non videri proptereà Antiquarum rerum memoriam ex hac causa obliterari. Quae exinde enim contingunt Populorum transmigrationes insensibiliter planè fiunt; ac proinde quae monumenta Antiquitatis habuerint propagatione veluti quadam non incommodè conseruari possunt. Quin etiam, licet transmigrationes ex toto vno loco, in totum alium supponamus fieri; possunt tamen fili a Patribus accipere vnde aduenerint, & quidnam ibi fuerit antecedente tempore actum. Potest & vna regio, ex quo inhabitari incipit colonos suos sustentare per myriadas saeculo rum multas; siquidem quae loca à mari relicta semel fuerint, infinito propè aeuo mari ite rùm non obruentur; quare in ea saltem regione potest non perinde, ac in caeteris con tingere rerum longè transactarum obliuio.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
