# Opera omnia. Vol. 1 179

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, Sectio I. Liber I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/179

Sectio I. Liber I. nes, quòd Lactantius, qui vnicam futuram censet in medio Terrae Ciuitatem, piis exstructam hominibus post Resurrectionem probatis; tametsi id ex Sibylla probet, ac in eam rem congerat, quae Prophetae vaticinati (non tamen ad literam) sunt, illud prae caeteris adiiciens, Non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non auis praeda: sed quieta, & placida erunt omnia. Leones, & Vituli ad praesepe simul stabunt; lupus ouem non rapiet; canis non venabitur; accipitres, & aquilae non nocebunt: infans cum serpentibus ludet. Denique tunc fient illa, quae Poëtae aureis temporibus facta esse iam Saturno regnante dixerunt. Accommodat verò hûc quoque Vir- Ecl. 4 giliana illa vaticinia,

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
