# Opera omnia. Vol. 1 182

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/182

Atque haequidem de Quantitatis Caregoria speciatim artingo, vt innotescat denique, quò referr soleant & Locum, & Tempus Ex his scilicet intelligitur, cùm vulgi contendant Ens omne esse aut Substantiam aut Accidens; & esse omnem Substantiam aut corpoream aut incorpoream, omnéque adeò Accidens (quoniam sit Substan tiae, siue Entis ens) corporeum esse, aut in corporeum; ac omnium corporeorum pri mum esse Quantitatem cuius species Lo cus, & Tempus sint; placere vulgò Locum & Tempus accidentia esse corporea; adec oroinde, vt si nulla, à quibus penderent, essent corpora, neque Locus, neque Tempus forent. Nobis porrò, quia videtur, ets nulla essent corpora, superfore tamen, & Locum constantem, & Tempus decurrens; ideò videntur Locus, & Tempus non pendere à corporibus, corporeaque adeò acci dentia non esse. Neque verò idcircò sunt accidentia incorporea, quasi incorporeae cuipiam substantiae accidentium more inhaereant, sed incorporea quaedam sunt genere diuersa ab iis, quae Substantiae dici, aut Ac cidentia solent. Vnde & efficitur, vt Ens ge neralissimè acceptum non adaequatè diuida tur in Substantiam, & Accidens; sed adiic Locus, & Tempus, vt duo quaedam mem bra diuisioni debeant, veluti si quis dicat, Omne Ens aut esse Substantiam, aut Ac cidens, aut Locum in quo omnes Substan tiae, omniaque accidentia sint; aut Tempus quo omnes substantiae, omniaque accidentia durent. Id nempe, quia nulla substantia, nullum accidens sit, cui non competat esse alicubi, seu quopiam in loco; & esse aliquando seu aliquo tempore; atque ita quidem vt, tametsi talis substantia, taléve accidens pereat; non ideò minùs constare Locus, aut fluere Tempus perseueret. Ex hoc verò fit vt Locus, & Tempus haberi res verae, En tiave realia debeant; quòd licet tale quid piam non sint, quale vulgò habetur aut Substantia, aut Accidens; reuerâ sint tamen, neque ab Intellectu, vt Chimaerae dependeant, cùm seu cogitet Intellectus, seu non cogitet, & Locus permaneat, & Tempus procurrat. Quanquam, vt quic totum hoc sit liceat paulò clariùs intelligere, res paulò vberiùs deducenda est, & circa Locum potissimùm, ex cuius deinceps parallelismo intelligetur Tempus. Itaque dicendum est quidem Locum esse Quantitatem, extensionemve quandam; Spatium nempe seu Interuallum triplici di mensione, longitudinis, & profunditati constans, in quo corpus recipi, aut per quod transire corpus possibile sit; at simul dicendum eius dimensiones esse incorpo reas, atque adeò locum esse interuallum, spatiumve incorporeum, seu incorpoream Quantitatem. Heinc & distinguendae initio duplices dimensiones sunt, quarum alias Corporeas, alias Spatialeis dicere liceat Corporeae enim sunt, v. gilongitudo, latitudo,

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
