# Opera omnia. Vol. 1 202

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/202

Quisi supponamus duo corpora perfectè solida polita, plana, inflexilia, quae sese contingant nunquam vnum vel minimum, vllaque ex parte diducetur ab altero, quin eodem momento tota superficies vnius à tota alteriu superficie recedat. Etsi enim ex vna parte magis inuicem semoueantur, quàm ex alia attamen quam-primùm incipient hiscere nulla se ex parte contingent, nisi in extrema opposita linea; alioquin enim plana, inflexaque non essent. Hoc autem posito, aër quantacumque pernicitate circùm confluens, nisi successiuè percurrere spatium, quod ab orextrema ad vsque areae medium interiectur est; necesse est, vt quo temporis puncto aët in ipsa, tantillumve vlteriùs est, quod superest spatij ad medium vsque Inane sit, nec nisi per puncta temporis consequentia compleatur. Resistentia porrò supernè sentitur, propter aërem incumbentem, qui, quo se re cipiat, non habet, neque attolli planum su periùs patitur, quia qui lateralis ab eo pellitur, infernè subire ob contactum aequabilen plani inferioris prohibetur; ex eoque fit, vt si vis attrahens augeatur, quovsque sit ma ior planè vtriusque pondere, & planum infe rius non perinde aequabiliter cum corpore se sustentante cohaereat, tum aër lateralis compulsus ipsum subeat, subleuet, & cohaerens cum plano superiore teneat. Quòd s inferius planum aut minus ponderosum sit, aut cum corpore subiecto cohaereat, aut vi etiam opposita trahatur; tum demùm solùm diuulsio fiet, cùm vis sursùm trahens (aut resistens oppositae) ita augebitur vt aër in cumbens subingredi in seipsum cogatur, eae que creentur quasi machinulae, quae mox plano abduci incipiente, hianteque interstitio & explicent sese, & cum impetu in intersti tium Inane ruant, ac aëris habentis deinceps quò sese recipiat, resistentia cesset. Praeterec quidpiam simile fieri; cùm & volae manuum inuicem transuersè premuntur, aërque eli ditur, qui cum sonitu locum repetat, & caete ra plura cauaque praesertim, quoties pari se ratione contingunt. Praetereo & quam res ponsionem praeoccupat, impugnatque Lu cretius hisce versibus Quòd si fortè aliquis, cùm corpora dissiluere Tum putat id fieri, quia se condenseat aër Errat; nam Vacuum tunc fit, quod non fuit ant. Nec tali ratione potest denserier aer; Nec, si iam posset, sine Inani posset opinor Se ipse in se trahere, & parteis conducere in vnum:

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
