Latin
Sectio I. Liber II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 203
Unproofread scanNot analysed yet
Sectio I. Liber II. sioni videatur, quod habet Aristoteles, dum scribit non posse duo corpora se immediatè a de an. 11 contingere, seu in aqua sint, seu humectatas habeant superficies, quoniam humidum inhaerescens tenuissimum corpus est superficiebus interiectum; obseruari potest, non mo dò aërem elidi à quibuscumque partibus punctisve, in quibus solida corpora se contingunt; sed ne aquam quidem videri obstare immediato contactui si corpora modè &solida &perpolita fuerint; talia nimirùm aquam extrudunt; &quae humiditatem tuentur, fungosa, porosaque sunt, ac in cauitatibus minutissimis elisam à particularum emi nentiorum contactibus recipiunt, &continent aquam Dicendum nunc quoque videretur de alib, quod memorauimus obiter inducti Inanis momentanei intra Fistulam tormentariam experimento; sed quod de eo verbulum attigimus, esse abunde potest, quovsque res pleniùs, cùm pulueris Pyrij compositio, accensio, energia dicenda erit, edisseratur. Obseruo heic solùm, non esse illud quidem intra fistulam spatium, purum, penitusque impermistum Inane: at quicquid est tamen occupati spatij ab ignis, fumique exagitatis reliquiis (eo scilicet modo, quo antè circa Aeolipilam insinuauimus) id tam parùm esse intelligitur, vt, si facienda denominatio non modò à maiore, sed à maxima etiam parte sit, debeat tale spatium censeri Inane. Obseruo &illud inter Pyriam, Pneumaticamque bombardam discrimen, quòd ista soni tum, bombumve non creet, quemadmodùm illa ex eo esse, quòd in Pyria aër extrò compulsus in fistulam regreditur vehementérque eam concutit; in Pneumatica verò aër intrà coactus, nihil aliud quàm sese foràs prodeundo explicat; ex eoque nihil aliud, quàm leuis sibilus auditur. Quae caetera experimenta afferri possent, praetereunda sunt quòd declarari, intelligique ex deductis commodè valeant Quin-etiam non est immorandum circa eas rationes, quae obiici solent; vt cùm vulgò timent, ne interruptione partium Mundi facta, quae est ipsarum harmonia pereat, &Mundi euersio consequatur. Ita nimirùm Platonici, Peripatetici, Stoicique, quos Cicero ideò commendare videtur, quia, inquit, Omnia haec, quae suprà, &subter, vnum esse, ac 3. 8e Otat. vna vi, &consensione naturae, constricta ess. dixerunt. Nullum enim est genus rerum, quoc aut auulsum à caeteris, per seipsum constare, aut quo caetera si careant, vim suam, atque aeternitatem conseruare possint. Cùm futurum aiunt, vt lux, aliique Caelestes influxus traiici per spatium Inane non possint; ac ideò contendit Aristoteles debere esse inferiora contigua superioribus, vt vehiculum sit, quo influxus Caelestes traiici vsque in Terram possint. Cùm iuxta eundem vrgent esse Inane non posse, ex eo, quòd esse non posse Motus: neque enim esse intra Inane Motum posse, quia foret instantaneus; quatenus, cùm nulla sit pleni ad Inane proportio, &videamus ea, quae mouentur per plenum, tanto ferri farri velociùs, quantò spatium liberius, resi stentiaeque minoris est (sic enim mobilia ve