# Opera omnia. Vol. 1 241

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/241

vulgò ex ligni viridis resolutione peti solet Dum enim, inquiunt, comburitur, aliqua eiu pars resoluitur, abitque in flammam, siue Ignem; aliqua in fumum, siue Aërem; aliqua in cinerem, seu Terram; aliqua in humorem, seu Aquam, quae ebulliens conspicitur in altero ligni extremo desecto. Verùm constat, quà crassa sit resolutio huiusmodi, qua vlteriore: aliae, subtilioresque longè habentur, vt mon stratur à Chymicis in alia resoluentibus, quae sint denique irresolubilia. Quicquid profectò sit de ea flamma, quae neque ex Igne Elemen tari aduenit, neque in illum reuertitur; fumus certè ille aër non est, neque abit in aërem, sec fuligo est, contexturave crassior corpusculo rum simul cum flamma lucéve ex ligno pro deuntium, quae, vltra flammam ire pergenti: disperguntur per aërem, ipsumque incrassanm eo modo, quo puluis terrenus commiscetur aquae, redditque ipsam turbidam, neque ideò, vt paullò antè dicebamus, mutatur in ipsam. Sic quicquid sit de illa aqua in extremum lignum depulsa, quae & mista est, & in alia re

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
