# Opera omnia. Vol. 1 272-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/272-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/272-2

innuit de figurarum diuersitate ex concessis certis in Atomo partibus; cogita id perind esse, ac dum exploratur iuxta antè adnorata, diuersitas vocum, quae ex duabus, tribus, quatuor, pluribusve literis variè commistis enascitur. Notum enim est, ex ibi deductis, si duae tantùm assumantur literae, duas tantùm voces creari; si tres, fieri sex; si quatuor, 24 si quinque, 120. si sex, 720. si septem, 5040. si octo, 40320. si nouem, 362880. si decem, 3628800. idque praeter superiores, quae & colligi, & adiici possunt, atque ita consequen ter, donec priusquàm ad numerum vigint quatuor perueniatur, res iam propè in immensum excreuisse deprehendatur. Itaque lo co literarum cogita vel particulas, vel facieculas Atomi; ex illis sic multiplicatis perinde euadet multiplicitas figurarum, Appare bit autem euasuram illam incomprehensibi lem quidem, si praesertim Atomum censueri capacem non decem non viginti quatuor, verùm etiam centum, aut plurium minimarum particularum: at non tamen vnquam fore simpliciter infinitam; quandoquidem nisi in centesima, aut millesima, aut alia par ticula constiteris, tandem Atomum visibilem facies; &, si pergas, ita adaugebis, vt immani maximitate donaturus tandem eam sis, & finiturus nihilominùs figurarum numerum, nisi Atomorum infinitam ponas Sed his praetermissis, en rationem aliam quam Lucretius subiicit, quòd si aliae, & alia figurae in infinitum concederentur, nullae essent qualitates rerum naturalium certae, ac determinatae; quando figuratione nouâ ita variarentur, vt & quacumque optimâ melior, & quacumque pessimâ deterior posset exoriri, Iam tibi Barbaricae vestes, Meliboeâque fulgen Purpura, Thessalico concharum tincta colore, & Aurea Pauonum ridenti imbuta lepore Saecla, nouo rerum superata colore iacerent; Et contemtus odor myrrhae, mellisque sapores, Et cycnaea mele, Phoebeaque Dadala chordis Carmina, consimili ratione oppressa silerent. Namque aliis aliud praestantius exoreretur Cedere item retrò possent in deteriores Omnia sic parteis, vt diximus in meliores. Namque aliis aliud retrò quoque taetrius esset Naribus, auribus, atque oculis, orisque sapori

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
