# Opera omnia. Vol. 1 273

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/273

Inter vtrumque iacent explentes ordin summam Ergo finitâ distant ratione creata Ancipiti quoniam mucrone vtrimque notantur, Heinc flammis, illeinc rigidis insessa pruinis Tertium est, Atomos sub vnaquaque figura esse simpliciter numero infinitas; hoc est, infi nitas esse orbiculareis, infinitas ouatas, infinitas pyramidaleis, atque ita de caeteris. Prae tereo autem rationem illi esse, quae ex tentata superiùs infinitate deducitur; quòd nempe, cum species figurarum finitae sint, perspicuum sit, si, quae sub ipsis continentur Atomi, finito forent numero nullam fore in Vniuerso Atomorum infinitatem. Lucretiu & propositionem, & rationem sic exprimit: Quod quoniam docui, pergam connectere rem, qua Ex hoc apta fidem ducit; Primordia rerum Inter se simili, quae sunt perfecta figura Infinitacluere. Etenim distantia cùm sit Formarum finita, necesse est, quae simili sint, Esse infinitas, aut summam materia Finitam constare; id quod non esse probaui. Obiicit sibi videri posse finitas esse Atomos sub figuris aliquibus, cùm rariora quaedam, & infoecundiora animalia esse videamus; sec respondet primùm ea, quae heic sunt rara, abundare alibi, Nam quòd rara vides magis esse animalia quadam. Foecundamque minùs naturam cernis in illis: At regione, locoque alio, terrisque remotis Multa licet genere esse in eo, numerumque repleri;

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
