# Opera omnia. Vol. 1 317

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/317

Quòd si in Scythiam, aut in Britanniam sphaeram aliquis tuleri hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conuersiones idem efficium in Sole, & in Luna; & in quinque stellis Erranti bus, quod efficitur in Caelo singulis diebus, & noct bus; quis in illa barbarie dubitet, quin ea Sphaera sit perfecta ratione? Hi autem dubitant de Mundo, ex quo & oriuntur, & fiunt omnia, casun ipse sit effectus, aut necessitate aliqua, an ratione, ac mente diuina. Et Archimedem arbitrantu plus valuisse in imitandis Sphaerae conuersionibus quàm naturam in efficiendis; praesertim cùm multis partibus sint illa perfecta, quam haec simulat. solertiùs. Et rursùs: Haec omnis descriptio Side rum, atque hic tantus Caeli ornatus, ex corporibus huc & illuc casu, & temerè concursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest? Aut verò alia qua natura, mentis, & rationis expers hae efficere potuit, quae non modò, vt fierent, ratione eguerunt, sed intelligi qualia sint sine summa ratione non possunt. Hisce nihil est, quod adiiciam, nisi fortè illud Lactantij: Tanta ergo qui videat, & talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla prouidentia, nulla ratione diuina, sed ex Atomis subtilibus, exiguis, concreta ess. tanta miracula? Nonne prodigio simile est, aui natum esse hominem, qui haec diceret, vt Leucip pum; aut exstitisse, qui crederet, vt Democritum qui auditor eius fuit; vel Epicurum, in quem va nitas omnis de Leucippi fonte profluxit: Verùm duo praesertim supersunt, quae obiici ab illis vides. Vnum est, quod quaerunt, qui bus organis in tanta rerum molitione Deus vsus fuerit? Attamen non satis aduertunt quid discriminis admittendum sit inter causas. Nam nobis quidem organis ad artificialia est opus quibus manus, licet industriae, non habent tamen ex se vim, quâ scindant, quâ terebrent, quâ poliant, quâ necessaria caetera moliantur: Quid tamen obstat, quò minùs sit causa, qua vt non egeat manibus, quibus apprehenda organa, sic neque organis, quae apprehendan tur? Nonne vides (vt argumentum ex rebus manifestis ducam) ad elaborandum arcum

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
