Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 345
Unproofread scanNot analysed yet
Quod spectat verò ad mo tus rectos, seu rerum grauium, &leuium, siue Elementa sint, siue Mista; ij ex eo viden tur censendi violenti, quòd inaequabilissim sint, &vel nihil, vel minimùm durent. Ei de Igne quidem, qui nascendo perit; ac d aëre, qui non magis sursùm, quàm deorsùm fertur memorandum heic nihil est; &maxi mè, cùm eorum motus in aequabilis conceda tur. De motu verò Terrae, &Aquae, &vniuersè de motu Grauium adnotandum solùn heic est, illum non modò tempore, locoque esse breuissimum; sed esse praetereà adeò in aequabilem, eiusque, in progressu, acceleratio nis, vt, si continuari posse intelligatur, nullum corpus sit tantae compactionis, quod non bre uissimo tempore sit exsoluendum, dissipandumque. Nisi hoc verò non est maximum violentiae indicium; cùm dici nequeat, quomodo is motus naturalis sit, qui est ad naturae non conseruationem, sed destructionem com paratus? Nisi ipsa rei natura, siue interni constitutio ad hanc destructionem repugnantiam non habet At inquies, debet-ne igitur principium motus esse externum? Debet profectò; &di ctum iam est, Aristotelem tale agnouisse An illud verò ipsum est generans? Certè id absurdum videtur; cùm generans possit aut abesse, aut ampliùs non osse; &nihil vel di stans, vel non exsistens possit esse causa efficiens actionis, seu elicere Physicam actionem qualis motus est. Quin-etiam, cùm moueri à generante, dum reipsâ non agit, sed vel in teriit, vel absens est, nihil possit esse aliud quàm accepisse virtutem sese mouendi à ge nerante; sequetur profectò ne animal quidem moueri à se, sed à generante; cùm virtutem sese mouendi à generante perinde habeat, &tam absque illo progrediatur, quàm corpus graue deorsùm cadit. Vt taceam, cùm gene rans ipsum censeri pari modo debuerit mo ueri à suo generante; &istud à suo, ipsumque ab alio, atque ita porrò; debere motum qu hodie fit refundi in totam seriem generan tium; ac non posse vnquam assignari illius causam ex mente Aristotelis, qui in sua Mun di aeternitate generans primum non agnoscit &cùm admiserimus Deum generantis prim authorem; fore igitur Deum motus huius causam, non autem ipsum primum generans magis, quàm extremum. An causa saltem il la est, quae remouet impedimentum? Id vi detur quoque absurdum; &Aristoteles ipse id agnouit, cùm causam dixit per accidens quasi nimirùm sit solùm causa remotionis impedimenti, cui accidentarium est, vt re grauis causa sequatur: &dicenda supersit cau sa per se, quae quo momento impedimentum submouetur, talem motum impriinat, siue efficienter, ac Physicè rem grauem detrudat. Mutatione Rerum. Superest ergo explorandum, alio ne causa Quòd motus motus deorsùm, seu casus rerum grauium exNaturalis &cogitari valeat. Praenoscendum est verò moiolontus.