Latin
ARMO; SIMVS, MVSIS,LAVRVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 367
Unproofread scanNot analysed yet
ARMO; SIMVS, MVSIS,LAVRVS, sit rubefacienda. Nisi hoc saltem non arguit osse ex rebus non rubeis ruborem creari, ob solam mistionem, positionemque variatam partium; eo modo quo eaedem plumae in col lo columbae, mutato inter se, &ad lucem situ, colores commutant; idemque pannus provt extenditur, plicaturve, filâque situm inter se, &cum luce variant, diuersorum esse colorum apparet Rursus autem, vt in alio qualitatum gene re consimile exemplum habeas, tange digite hoc vtrumque, hoc est tam tartareum, quàm chalcantinum oleum, &neutrum calidum apparebit.