# Opera omnia. Vol. 1 368

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, ARMO; SIMVS, MVSIS,LAVRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/368

Paucas huius guttas in certam illius quantitatem infundito: tunc ebullire totum videbis, summéque incalescere. Vnd. hoc rursus, quando in coniunctis noui nihil est, quod non esset in separatis? Sed videlicet rursùs partium ordo, situsque immutatuest; factâque mutuâ incisione, commistione que liquorum, tum aër subingressus est, vnde raritas, spumositas, spongiositasque; tum particulis, quae priùs compactae erant, disgregatis, euolutisque, corpusculorum cuspides obuertunt sese, & in sensum incurrentecompungunt, eamque sui exhibent speciem siue qualitatem, quam calorem dicimus. Sa tem illud arguit calorem creari ex rebus non calidis, propter solam partium commistic nem, transpositionemque; vt dum acicula in aceruum confusae vndique compungunt quae in manipulum ordinatae laeuem sui ta ctum faciunt; quo etiam modo herinacei seta in cutem depressas innoxiè continges; vbi in horruerint, steterintve, non item. Denique, vt quidpiam praetereà, quod familiarius sit, proponatur; vide pomum, dum computrescit, & pars quaedam est adhuc sa na. Quaeso te, quanta diuersitas in colore odore, sapore, mollitie, qualitatibus aliis est Vndenam verò illa? nisi quia propter conta ctum, contusionem corrosionem partis illius; quae computruit, particulae, corpuscu lave ita inter se commutârunt situm, vt alia prorsùs qualitates exhibeat, quàm sana; quae sit tamen breui exhibitura simileis, vt putà situ particularum pari ratione commutato. Quaeso enim postquàm computruerit, ex qui bus-nam particulis, corpusculisve aliis con stabit, quàm constet, donec sana est? Si dicas parteis aliquas exhalando abscedere, & aliqua ex aëre rarescendo subingredi; bene erit; nan ex his solis aut egressis, aut subingressis, caete risque transpositis, corruptio sequetur; sicqu fiet color niger, odor taeter, sapor amaru: substantia mollis, & si qua sunt huiuscemodi; cùm priùs tale nihil appareret. Sed possunt cuique occurrere sexcenta exempla similia, ex quibus constabit appositam admodum esse similitudinem literarum, quam Lucretius ita inducit, intextis duobus iam recitatis circa Euenta carminibus, Quin-etiam refert nostris in versibus ipsis Cum quibus, & quali sint ordine quaeque lo cata Namque eadem calum, mare, terras, flumina, Solem Significant: eadem fruges, arbusta, animante is Si non omnia sunt; at multò maxima pars est Consimilis; verùm positurà discrepitant hac. Sic ipsis in rebus item iam materiai Internalla, viae, connexus, pondera, plagae, Concursus, motus, ordo, positura, figurae, Cùm permutantur, mutari res quoque debent.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
