Latin
ARMO; SIMVS, MVSIS,LAVRVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 369
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his iam clariùs perspiciemus, quae ad institutum non modò Epicurus, &post ipsum Lucretius, sed etiam Democritus habent. Atque vt ab Epicuro incipiamus, illius verbad Herodotum sunt, ex nostra quidem inter pretatione: Verùm, ad Atomos vt redeamus, arbitrandum est, nullam qualitatem ex vulgò apparentibus competere ipsis, praeter Figuram Pondus, Magnitudinem; &si quae praeterea cum ipsa figura necessariam cognationem habent, cu iusmodi sunt, exempli causà, asperitas, &laeuor. Siquidem qualitates aliae, quemadmodum color aut calor, pro varietate positionis Atomorum commutantur, ipsismetque adeò Atomis non insunt, seu à natura minimè sunt. Qualitas verò omnis ipsis inexsistens, seu naturalis, ac propria, cuiusmodi possunt tres illae memoratae. intelligi mutationi non est obnoxia, vt neque obnoxiae vllatenus sunt ipsae Atomi, quando necesse est in concretionum dissolutionibus remanere quidpiam solidum, ac indissolutum, quod praestet, vt mutationes non in nihilum, aut ex nihilo fiant, sed contingant potiùs, tum ob factam transpositionem Atomorum complurium, quae in vno situ, qualitatem vnam, in alio aliam exhibeant; tum ob factum de nouo aliquarum accessum, &praeexsistentium aliquarum discessum, ex quo iterùm qualitates varientur, seu aliae, quàm priùs appareant. Vnde &consequitur, vt ea, quorum partes transponi, adde &de nouo accedere, aut discedere, non possunt (cuiusmodi sunt Atomi) incorrupta sint; ac simul etiam incorrupta sim quae ipsorum adiuncta, siue proprietates naturam mutationi obnoxiam non habent; molecula nempe, seu quatillaecumque magnitudines, figurulaeque inexsistentes, ac propriae. Nimirum, &haec ipsa sunt, quae vnà remanere cum Atomorun substantia in dissolutionibus est necesse. Certè &in rebus, quae vulgò apud nos ex arbitrio trans formantur; vt cùm Homo ex stante, aut recto, fi sedens, contractusve membris (adde &si veli denigratur, aut calefit) intelligitur semper inexsistens ipsi eadem magnitudo, eademque figura, siue ordo partium, inter seipsas competere. qualitates verò non inexsistentes, nec propriae veluti statio, rectitudo, albor, frigus, &c.) non perinde, ac illae superstites manent in subiecto, quod transmutatur; sed ex ipso corpore toto, aut tota ex parte, cui inerant, pereunt. Itaque, si vel ista duo, Figura nempe, &Magnitudo, ac praeterea Pondus, naturalisv ad motum impetus relinquantur in Atomis quando relinqui aliqua, neque abire aliquid in nihilum necesse est) ipsa ad omnem concretionum varietatem praestandam sunt satis. Sic Epicurus. Lucretius autem fusiusculè imprimis declarat, vt praeter illas treis Qualitates, aliae Atomis non conueniant. Sic autem orditur, Nunc age dicta meo dulci quaesita labore Percipe; ne fortè haec albis ex, alba reari. Principiis ese, ante oculos quae candida cernis; Aut dibzy G G