# Opera omnia. Vol. 1 442

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/442

Quippe ex ho consequitur quidem, vt in quaecumque spatij, mediive parte constituatur oculus, vario radios ex re eiusve superficie aduenientei: excipiat, ex quibus Imago formetur; at consequitur tamen quoque vt in nulla esse valeat, in qua omneis excipiat; quòd alij in numeri sint, qui aliò contendant, alioque perueniant; & ex quibus in aliis, aliisque medij partibus, aliae, aliaeque imagines texantur. Intelligis verò proinde nullas duas esse imagines simpliciter easdem; ac falsum esse quod vulgò putant esse eandem totam Imaginem in toto spatio, ac totam eandem ir qualibet parte. Nam potest quidem diei tota hoc est aggregatum omnium seu Imaginum seu radiorum ex re visibili prodeuntium esse in toto spatio, in quo pertingunt radij; a nulla huius spatij pars est, in quo esse tota aut eadem possit. Atque ex hoc quidem infertur illud Paradoxum, Quòd nulli duo Ho mines, imò & nulli duo oculi rem simpliciter eandem simul videant; quatenus tametsi rem eandem generatim videre censeanitur, non vident nihilominus aut easdem illius parteis aut eiusdem partis easdem particulas, au ciusdem particulae eadem granula, aut eiusdem granuli, facieculas easdem; verùr indicasse heic quidem sufficiat, quan prosequuti etiam fusiùs sumus in Epistoli de apparente magnitudine Solis Humilis, & Sublimis. Adnotare heic sufficit idem in tote spatio, singulisque eius partibus, quod in speculo, & qualibet ipsius parte contingere Scilicet, cùm tu imaginem tui in speculo vi des, si qui te circumstent, vident quidem 8 ipsi tui imaginem, sed quisque tamensaliam aliamque; quoniam qua parte tu vides nasum, videt alius frontem, alius mentum alius oculum, alius genam, &c. prorsùs vt in speculo non vna dumtaxat, sed innumerae tui imagines sint; eae quidem veluti imple xae, sed quarum tamen quaelibet videri distin ctè, & quasi secreta à caeteris possit: non ali profectò ratione, quàm quaelibet contexitur ex radiis, qui ex specialibus granulorum tu vultus facieculis prodeuntes, & versus pun cta specialia, distinctâque à caeteris, vnde & ad oculos speciatim sitos reflectantur con t endant Porrò & quia difficultas in Imaginum ne gotio praecipua ex eo est, quòd capi non possit quî fiat, vt in tantulo spatio, quanta es oculi pupilla, aut in illius fundo retina di stinctè simul exhibeantur Imagines totius Caeli & Camporum, Montium, Siluarum Aedificiorum, Animalium, caeterarum re rum innumerabilium: ideò supponendum heic quoque ex memoratis locis est, omnia visibilia, quae aperto oculo, eiusve pupillae obuertuntur esse in formam, amplitudinem que hemisphaerij propemodùm disposita, vt radij ex ipsis in oculum prodeuntes confor

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
