# Opera omnia. Vol. 1 443.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 443.1 to 443.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/443.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/443.1

Sectio I. Liber VI. mentur quasi in conum, cuius basis sit ipsum hemisphaerium, cuspis, aliquantum retusa ipsa pupillae superficies. Huiuscemodi autem hemisphaerium habere rationem totalis visibilis; & quae specialia corpora, partesve ir illo sunt, tametsi inaequali sint ab ipso oculo distantia rationem habere specialium. Et cùm possit hoc hemisphaerium seu secundùm totum, seu secundùm parteis esse remotius & propius, non plureisradios ad pupillam ex remotiore, quàm ex propiore appellere; quo niam sunt quidem in propiore minora, pauciorave corpora, quàm in remotiore; sed illorum tamen sunt particulae, particularumve facieculae plures, quae ipsi pupillae directi obuertantur. Quare & ex hoc effici, vt duarum rerum, alterius maximae, alterius minimae, illa tamen maior, quàm haec non appareat, si ita amoueatur, vt partem hemisphae rij visi non maiorem occupet, quàm ista. quia scilicet tunc non sunt plures radij, qu in pupillam adueniant, plureisque partei referant, ac ipsam proinde maiorem exhibeant Quin- etiam posse obiter eadem de causa dici, rem visam praeter vitrum conuexum deò apparere maiorem, quòd plures eiu radij, qui alioquin pupillam proximè cir cumfugerent, ab eo in illam conducantur; ac visam praeter concauum, ideò apparer minorem, quòd plures qui alioquin in pupillam coirent; ab ea diuertantur. Et ex oppo sito speculum conuexum exhibere rem minorem, quòd plures radios in pupillam alioquin reflectendos diducat; concauum maio rem, quòd plureis alioquin diuertendos conducat. Ad-haec, cùm omnia quae videmus sub eodem angulo, aequalia nobis appareant, a talia esse iudicentur, nisi interueniat opinio de inaequali distantia, ob quam praeconce otum habemus rerum visarum aequaliun cam, quae distantior fuerit, esse secundum se maiorem: idcircò fieri, vt ad videndum & iudicandum rem secundum se magnam opus imagine maiore non sit, quàm ad videndum, & iudicandum paruam; sed opus solummodò esse opinione maioris distantiae.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
