# Opera omnia. Vol. 1 45.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 45.1 to 45.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.1

Ad Iudicium verò, seu Dispositionem pertinent, tum Liber siue vnus, siue geminus de Interpretatione, vt quo declaratur vberiùs, quod parciùs attingitur initio Analyticorum de Propositionibus, tum ipsi Analytici, ac praesertim priores, vt in quibus tradatur, quî argumentum, seu medium disponi cum subiecto, & attributo in duabu quibusdam propositionibus debeat, vt ex illis tertia ex necessitate sequatur. Praetereo autem, quia Oratio ex tribus huiusmodi propositionibus constans Syllogismus est, & Syllogismus resolui, seu retexi, expendique, vt qualis sit exploretur, potest, ideò ab hac Analysi, seu resolutione Analyticos libros dictos. Denique ad Vsum, Iudiciive partem, ex Laërtio alte ram, pertinent nonnulla Analyticorum capita, ac tum librorum Topicorum postremus, tum, qui Elenchorum, seu Sophisticarum reprehensionum inscribuntur. Sed ne scrupulosiùs ista disquirantur, is fuit praecipuè Aristoteli propositus scopus, vt artificium Syllogismi contexendi traderet. Distinctis ergo in Syllogismo tribus propositionibus, quarum duabus praemissis tertia, seu Conclusio ex necessitate sequatur, propositionem resolui voluit in duos Terminos, quorum qui verbum antecedit, Subiectum, qui sequitur, Attributum, Pradicatumve appelletur: vt sunt Homo, & Animal, in hac propositione homo est animal. Ad hoc autem retulit decem vocatas Categorias, seu genera decem quaestionum, iuxta quas interrogatur subiectum, Vt, Quid est Dion? Qualis est Dion, Quantus est Dion? & respondetur attributum, vt, est homo, est docilis, est magnus, &c. Praetereo ve rò, vt propositionum alias distinguat affirmanteis, alias neganteis, & vtrarumque alias miuersaleis, vt omnis homo est animal; nullu homo est animal, alias particulareis, vt Dion. vel aliquis homo est iustus; Dion vel aliquihomo non est iustus; idque cùm illae sint inde finitae, homo est animal, homo est iustus, ac tur sùs alias simpliceis, vt sunt mox allatae; alia: modificatas, vt cùm dicitur necesse est hominem isse animal, contingens est hominem esse iustum Praetereo & quod docet de Propositionum op positione, conuersione, aequipollentia, & similibus, ac ad Syllogismum vt redeam, cùm vt sunt in eo tres propositiones, sic & tria subiecta, & tria praedicata sint, quia sunt tamen tres solùm voces, siue termini, quorum quisque bis sumitur; idcircò duos terminos, qui in Conclusione sunt, dici per excellentiam Subiectum, & Praedicatum, itemque minorem & maiorem terminum voluit: rertium autem illum, qui praetereà reperitur in praemissis dici Medium, quod minor & maior sic in eo tanquam medio copulati sint in praemissis, vt deinceps in conclusione copulentur inter seQuia potest porrò terminus medius ita cum minore, & maiore copulari in praemissis, vt vel praedicetur de minore, & subiiciatur maiori, vel praedicetur de vtroque, vel subiiciatur vtrique; idcircò Aristoteles tres Syllogismorum Figuras distinxit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
