Latin
45.9 to 45.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 45.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Aut assumptis pro literis rebus, omnis Homo est Animal. &omne Animal est vinens; igitur omnis Homo est viuens. Quia verò id moris obtinuit, vt incipiatur potius à medio, de quo praedicetur maior terminus ex quo ipsa praemissarum prior appellitari solet Maior vti &postecior, in qua Medium praedicatur de minore, Minor; ac nihil in re ipsa est discriminis, id circò nihil obstat quò minùs res hoc quoque modo enuncietur, omne B est A, &omne C est B, igitur omne Cest A, vel substitutis literis rebus, omne Animal est viuens, &omnis homo est Animal; omnis homo ergo est viuens. Cùm res porrò vtravis ratione vsurpetur, &prior sit quodammodo facilior, &clarior, ac ipsam prisci Interpretes, speciatimque Philoponus familiariorem habuerint, posterior tamen ferè sola est à Recentioribus agnita, ex quo illi accommodârunt technicas hulusmodi voces numero nouemdecim