# Opera omnia. Vol. 1 45.9-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 45.9 to 45.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.9

Aut assumptis pro literis rebus, omnis Homo est Animal. & omne Animal est vinens; igitur omnis Homo est viuens. Quia verò id moris obtinuit, vt incipiatur potius à medio, de quo praedicetur maior terminus ex quo ipsa praemissarum prior appellitari solet Maior vti & postecior, in qua Medium praedicatur de minore, Minor; ac nihil in re ipsa est discriminis, id circò nihil obstat quò minùs res hoc quoque modo enuncietur, omne B est A, & omne C est B, igitur omne Cest A, vel substitutis literis rebus, omne Animal est viuens, & omnis homo est Animal; omnis homo ergo est viuens. Cùm res porrò vtravis ratione vsurpetur, & prior sit quodammodo facilior, & clarior, ac ipsam prisci Interpretes, speciatimque Philoponus familiariorem habuerint, posterior tamen ferè sola est à Recentioribus agnita, ex quo illi accommodârunt technicas hulusmodi voces numero nouemdecim

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
