# Opera omnia. Vol. 1 47.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 47.5 to 47.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/47.5

ant, prope sunt; Planetae non scintillant; prop ergo sunt. Sic & in Luna, quae demonstretur a priori lumine augeri Syllogismo huiusce modi; Quod est globosum lumine augetur; Luna est globosa; igitur lumine augetur; & à posteriori globosa esse, isto, Quod lumine augetu est globosum, Luna augetur lumine; est erge globosa. Paris notae sunt, quae sequuntur, Non re spirare parietem, quia non est animal: Non esse in Scythia tibicinas, quia (vt respodit Anacharsis neque illeic sunt vites. Sicut verò statuit princi pia, quae prima sint, ac immediata esse inde monstrabilia; ita contendit Definitionem, nisi impropriè non demonstrari quòd ipsa partem Principiorum faciat, quippe tanquam me dium, & causa cur praedicatum insit subiecto. Cúmque contendat demonstrationem in omni causae genere fieri, ideò docet Definitio nem ad causam Formalem referri; vt dum probatur Lunam deficere quia Eclipsis sit oppositio Terrae; aut ideò tonaro, quia tonitru si ignis in nube exstinctio. Caeterùm autem ò causa Materiali exemplum affert, Quòd an gulus in semicirculo sit rectus, quia sit dimidium duorum rectorum (parteis scilicet materiae loco habet) De efficiente, Quod Athenienses iure oppugnentur a Medis; quoniam ipsi priùs imverierint Medos. De Finali. Quod post coenam deambulandum sit; quia id ad sanitatem faciat. & de pluribus causis simul, vt de formali, ac finali, quòd tonet, quia, & ignis in nube exstinguatur, & inde terreantur, iuxta Pythagoreos, qui in Tartaro sunt. Non memorautem quòd praeterea docet Demonstratio nem vniuersalem singulari praecellere; affirmanrem neganti, ostendentem deducenti ad impossibile, & alia complura. Dialecticus sequitur Syllogismus, qui non vt Demonstratio, ex propriis, necessariisque principiis, procedit, neque vt illa gignit scientiam; sed procedit solùm ex communibus, probabilibusque, seu verisimilibus, & parit solùm opinionem. Ipsum quoque Epichere ma, vti & Demonstrationem Philosophem. appellat. Probabilia verò principia, proposi tionesve dicit, quae videntur vel omnibus vel plerisque, vel sapientibus, iisque vel omnibus, vel maximè claris.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
