Latin
47.9 to 47.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 47.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Destinauit porrò huic Syllogismo libros Topicos, in quibus nihil aliud, quàm Artem disputandi tradit de quibusvis rebus probabiliter, &ex quibusdam communibus locis. Et quamvis esse ipsam quoque Philosopho, qui apud se verum in quirit vtilem censet; videtur tamen cùm comparata aduersus alterum tota sit, quaefita esse, vt sit vsui Dialecticis, seu contestabundis, cuiusmodi erant Sophistae per ea temporcelebres. Cùm supponat autem disputationem omnem institui de Problemate, quaestioneve, ad quam responderi Est, aut non est possi talis enim est propositio, quam appellat Dialecticam) tum Problema omne attinere vult ad rei, de qua quaeritur, aut Definitionem, aut Genus, aut Proprium, aut Acci dens: quatenus quicquid rei tribuitur, aut cum ipsa reciprocatur, estque vel Proprium vel Definitio, maximéque provt differentiam complectitur; aut non reciprocatur, &tunt vel in ipsa definitione, reive essentia continetur, &est Genus; vel est extra, &Accidens est. Innumeri penè deinde sunt Loci, ex quibus vult peti, vnde aliquam propositionem vel refellere, vel confirmare liceat: illi videlicet tot sunt, quot genera Axiomatum, Maximarumve propositionum, quibus vti licet ad faciendum fidem. Exorsus autem à Problemate, quod attinet ad Accidens, duos illi destinat libros; secundum nempe, si Problema de Accidente simplici sit, v. c. Sit-ne Mentis, an corporis voluptus optabilior? Vsur. pat verò ad illud quidem triginta septem; ad stud autem, &pro sola quidem quaestione, Vtrum optabilius, aut melius? ad vsque quinquaginta. Eiusmodi sunt, v. c. à diuturnitate, &constantia, Quod dinturnius est, &constantius, id etiam optabilius est, à praestantia eligentium, Quod boni, prudentes, periti viri eligunt, id magis eligendum est, &c. Sic verò agens libro Aristoteles Paralogismum interdum vocet bro quarto de Problemate Generis, non pau1. poster. 12 Syllogisinum peccantem in forma, vt si in se ciores locos quàm quinquaginta adhibet; ne cunda Figura affirmatiuus sit) &qui speciatim que pauciores libro quinto de Proprio agens, in Geometria est, talis ψὰδογράρημα dicitur, quàm quadraginta.