Latin
512.6 to 512.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 512.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Eaedem in Mercurio, aegrè licet, ob Solis viciniam obseruantur; ac nisi perinde apparent in Mar te, loue, ac Saturno (quanquam Mars quo que ipse interdum non-nihil mutilatus de prehenditur) ideò est, quod nobis, Solique circumducti partem à Sole inconspectam, te nebrosamque nobis non obuertunt: quoinfrà explicatiùs dicetur. Interim autem omnes, quemadmodum Luna luce immota &quasi mortua, non scintillante, &quasi viua (nisi quòd aliquando Venus, &magiMercurius ob pleniorem lucem combibitam ac intra vapores nonnihil fulgitant) conspiciuntur; vnde arguitur eorum lucem perind ac Lunarem esse dumtaxat mutuatitiam, ne que ipsis, magis-quàm illi competere, vt Ignes sint: vtcumque aliunde &Veneris candor, &Martis rubor, &suus cuiusque caeterorum color demonstret non eandem singulorum esse substantiam; quando singulis allapsa lux Solis non eadem ratione à singulis excipitur, refringitur, &modificata reflectitur in Terram.