# Opera omnia. Vol. 1 512.6-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 512.6 to 512.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/512.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/512.6

Eaedem in Mercurio, aegrè licet, ob Solis viciniam obseruantur; ac nisi perinde apparent in Mar te, loue, ac Saturno (quanquam Mars quo que ipse interdum non-nihil mutilatus de prehenditur) ideò est, quod nobis, Solique circumducti partem à Sole inconspectam, te nebrosamque nobis non obuertunt: quoinfrà explicatiùs dicetur. Interim autem omnes, quemadmodum Luna luce immota & quasi mortua, non scintillante, & quasi viua (nisi quòd aliquando Venus, & magiMercurius ob pleniorem lucem combibitam ac intra vapores nonnihil fulgitant) conspiciuntur; vnde arguitur eorum lucem perind ac Lunarem esse dumtaxat mutuatitiam, ne que ipsis, magis-quàm illi competere, vt Ignes sint: vtcumque aliunde & Veneris candor, & Martis rubor, & suus cuiusque caeterorum color demonstret non eandem singulorum esse substantiam; quando singulis allapsa lux Solis non eadem ratione à singulis excipitur, refringitur, & modificata reflectitur in Terram.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
