# Opera omnia. Vol. 1 514

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/514
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/514

Idque ne idem dicam de Luna, cuius non modò anterior facies inaequabilissima Telescopio deprehenditur; sed ipsa quoque ora circum- extrema, quae aliàs apparet vnitissima, obseruatur tamen variè interrupta, donec Luna falcata est, & ad ipsas quidem cuspides praesertim, Deinde probabile est, non solam superficiem Solis lucidam esse, & calidam; sed interiorem quoque substantiam eiusdem prorsùs naturae esse: id autem verum si fuerit, debet profectò talis substantia, extimaque potissimùm, esse variis veluti poris permeabilis, quò interna constitutio, ne superuacanea sit, transpirationem habere possit. Nimirùm, neque qui in nobis est calor internus in vesteis vsque perueniret; neque sudor in extrema cuticula colligeretur nisi & toto corpore, & in ipsa praesertim cute pori essent innumeri, quibus ille siue calor, siue sudor transmitteretur. Cogita porrò quanto excessu Sol non modò nos, sed totam etiam Terram superet, vt, si volueris, agnoscas in ipso poros non cuticulareis solùm, verùmetiam longè maiores pumiceis. Ad-haec nonne quas Telescopio obseruare licet Macu las in Sole, simile aliquid conuincunt? Profectò cùm illae, aut in ipso sint Sole, aut al ipso distent insensibili spatio; cúmque in ipso disco Solari nasci, & perire passim obseruentur; adeò vt noui quidam Planetae, quod aliqui volunt, esse nequeant; consequens est, vt seu esse dicas veluti Nubeis aliquas, quae e Sole eructentur, Solem intelligas porosum amfractuosumque perinde, ac Terram: seu putes esse foramina, & cauernas veluti quasdam, quae certis temporibus, & successiue dehiscant, ac pari ratione compleantur; tum Solem quasi pumicem habeas: seu quicquid demum esse dixeris, nihil aliud, quàm Epicu ri opinioni fidem aliquam facias. Tametsi ista obiter.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
