# Opera omnia. Vol. 1 515.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 515.1 to 515.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/515.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/515.1

Illi scilicet turba opponitur caeterorum Philosophorum, quos longa satis serie memorauimus, quate nus vt volunt corpora Caelestia ex Elementari substantia constare, sic ea non esse generationis, corruptionisque incapacia tuentur; vnusque ferè Plato est, qui Sidera habens genita, à corruptione ea eximit; tamet si id illis competere vult ex Opificis beneplacito; non verò ex eo, quòd ex sua natura corruption obnoxia non sint, vt sunt quae constant ex Elementis. Opponuntur & Sancti omne Patres, propter loca Sacrae Scripturae, ex qui- Psal. Esa. 51 bus habetur, fore, vt Caeli sicut vestimentum ibid. c veterascant, pereant, deterantur, intereant; vt Omnis Caelorum militia (multitudove Sid rum in Caeli quasi campo instructorum) ta Perri bescat, ac defluat, sicut defluit folium de vinea & de ficus: v Cali ardentes soluantur, magnoque transeant impetu; & quae hisce simil sunt. Inuehuntur proinde passim aduersus Aristotelem illiusque sequaces, iique nominatim, qui citati iam caeterorum nomine sunt DD. Basilius, & Ambrosius; neque enim alios intelligit. Posterior, cùm Philosophi, 2. de Ab: inquit, superiorem huius Mundi substantiam, quam Aethera vocant, non ex caeterorum admistione Elementorum constare volunt, sed splenlidam, & multo refulgentem lumine, quae non Terrae sordidum, nec Aquarum humidum, nec Aeris nebulosum, nec Ignis ipsius rutilum quidquam recipiat, ex Quinta quadam Vsia esse asserunt, & veluti volucrem huius Mundi mentem velociorem, purioremque esse caeteris partibus; nam aliae mistae sibi, & concretae sunt; nos autem, &c. Imò neque prior, cùm de Philosophis etiam loquens, Tantum abest, inquit, hexaem. vt illi ad verissima haec dogmata animum aduer hom. 1. tant, quoties de Mundi consummatione, saeculique regeneratione cum iis agimus; vt in risum potiùs soluantur effusissimum, ac nos vt deliros dicteriis proscindant, sannisque insectentur. Quanquam porrò & Sacra Scriptura, & Sancti Patres, & Philosophorum etiam aliqui de corruptione alia Caelestium corporum non loquuntur, quàm quae in Mundi fine, dissolutioneve continget: hocque ipsum est: cuius causâ Aristoteli aduersantur, qui edixit illa esse sempiterna, neque vnquam corruptum dissolutumve iri; id tamen praecisè non est, quod heic iam controuertitur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
