Latin
52.1 to 52.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 52.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia veritas, falsitasve dependet ex consequutione, quae in primo Axiomate, sumptioneve deprehenditur; idcircò ipsam diiudicandam praescribunt ex his Regulis, Verum vero est consequens; vt, si dies est, lua est. Et, Falso falsum; vt, si falsum est noctem esse, falsum est &venebras esse. Et Falso ve rum; vt, si Terra volat, Terra est: at non Vero falsum, vt, si Terra est, non ideò tamen volat. Ac ratione quidem praesertim Materiae alij necessarij, alij non necassarij; sewalij indemonstrabiles, alij demonstrabiles dicuntur; at ratione Modi, seu formae illius abstractae, indemonstrabiles habentur (hoc est tales, vt non sit ipsis probatio euidentior) qui vno Modorum quinque exprimuntur. Ipsi autem huiusmodi sunt; Vnus, si primum, ergo secundum; atqui primum; ergo secundum. Altet, si primum, ergo secundum; atqui non secundum; igitur nec primum. Tertius; non pri mum simul, &secundum; atqui secundum von igitur primum. Quartus; vel primum, vel secundum; atqui primum, non ergo secundum. Quintus; Vel primum, vel secundum; itqui non primum; igitur secundum. Huiuscemodi porrò Modos (quos Chrysippi esse de clarat Laërtius) Figuras appellat Lucianus, dum quiritantem Stoam inducit, fuisse futurum, vt vicisset, si interrogasset ἐν τὸ τρίτε τῶν ἀναποδείκτων γήματι, in tertia Figura indemonstrabilium. Cicero tamen Modos dicit. dum ipsos definiens, ac enumerans, primum quidem, quartum, &quintum eosdem, eodemque ordine habet; secundum commutat, it si diceret, Si non primum, neque secundum. atqui secundum igitur primum. Tertium aute modum partim commutat, vt si diceret, non &primum, non &secundum; atqui primum; igitur secundum: partim ex eo sextum, septimumque facit; dum sextum sic effert, Non &hoc est, &illud; hoc autem, non igitur illud; septimum verò sic: Non &hoc, &illud; non autem hoc; illud igitur. Nempe &hoc modo possunt Modi exprimi, &per literas etiam, vt Stoici interdum, Si est A, est B; atqui est A, igitur &B.