# Opera omnia. Vol. 1 53.16-18

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 53.16 to 53.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.16

Dico verè Phantasiae, seu apparentiae perceptionem; quoniam vox Phantasia, non vt vulgò fit apud Peripateticos, pro sola interna facultate imaginatione dicta vsurpatur; sed maxime etiam, ex vi nominis, pro ipsa rei apparentia, seu pro eo, quod res esse tam Sensui, uàm Menti nudè (hoc est sine affirmatione, negationéque) apprehendenti apparet. Sunt verò & aliae rationes, quibus Epicurus Canonem confirmat, imprimis quidem, quòd Sensus, ratiocinationis, memoriaeque sit incapax; neque adeò possit enunciationem contexere, copulando scilicet apprehensionem eius, quod res est, cum apprehensione eius, quod esse apparet. Deinde, quòd sensus, donec rem apprehendit, refelli non possit ne que ab vllo alio sensu, quia omnes sensus paris sint iuris; neque à Ratione; quia Rationis functio, seu ratiocinatio à praeuiis pendeat sensibus. Ad-haec, quòd Sensus sit Criteriorum primum, ad quod possit quidem prouocari à caeteris; ab ipso autem ad aliud non possit. Rursus, quòd sublata sensus certitudine, omnis & scientia, & vitae ratio, quae aliquid certum supponit, tollatur. Denique, quòd omnis, quae in sensu creatur Apparentia (imò & quae creatur etiam n facultate interiore seu somniante, seu deirante) reuerâ exstet, siue sit, causamque, cur sit, in Natura habeat, atque idcircò vera sit; neque enim differt, aliquid esse, & verum esse.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
