# Opera omnia. Vol. 1 533.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 533.1 to 533.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.1

Siquidem tamersi & solutio non sine obscuritate quadam termine tur, & nulla appareat proportio circa comper sationem illam, quae statuitur corporum innumerabilium sub vna motione, & paucularun motionum in vno corpore; nihil tamen videtur potuisse excogitari praeclarius, ac praesertim quidem sphaerarum soliditatem, mo túmque tuenti. Nam Pythagorei quidem, maximéque Ita lici, de quibus statim pòst loquitur, cùm nomine Ignis seu Custodiae Iouis, Solem in cen tro collocarent, immotúmque in eo detinerent, ac Terram pro vno Planetarum habente ipsam illi cum caeteris Planetis circumducerent; dixissent regionem Fixarum soliditatis expertem esse, nihil esse aliud, quàm continua tionem Aetheris eiusdem, in quo foret Sol. Esse eam regionem immensè diffusam, & singulas Fixas per eam respersas esse totidem quasi Soleis, qui suis in locis, vt quibusdam centris nostri huius instar immoti haererent & circa quos fortè sui quoque Planetae, tametsi nobis ob immensam distantiam inconspicui circumferrentur. Debere proinde quaestionem ab Aristotele institutam eò verti, vt perinde foret, ac si quaereretur, quî fiat, vt per illam Aetheris regionem immensam innumerabiles respersi sint Soles; in hac speciali Aetheris parte vnicus sit Sol, & cùm tam pau ci ipsi circumducti Planetae. Videri eo casu quaestionem non magis esse argutam, quàm s quis in media sylua constiturus, & iuxta quamiam arborem stans, quaereret, quamobrem in tota illa sylua tot natę essent arbores, ac in eo quo foret loco nata vnica, cum subnatis circum Stolonibus tam paucis. Siquidem patere sta tim responsionem ex ratione illa Metrodori Chij, quam superiùs retulimus, cùm dixit tam absurdum esse in Vniuerso infinito vnum fieri Mundum, quàm in magno agro vnam nasc spicam: Nomine enim Solis pro nomine Mundi vsurpato, consequitur, quàm con gruum est videre in amplissimo, fertilissimoque agro innumeras spicas, tam esse congruun esse in hoc Naturae quasi campo immenso, ac praediuite videre innumeros Soleis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
