Latin
533.10 to 533.13
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 533.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Moris huc vsque fuit illas in sex quasi Classeis distribuere; Maximae enim omnium Magnitudinis esse Primae dicuntur, talesque ex mille viginti duabus designantur quindecim Quae illas proximè consequuntur, Secundae, ta esque habentur quadraginta quinque. Qua succedunt, Tertiae, talesque habentur ducentae octo, quae his proximè minores sunt, Quarta; talesque habentur, quadringenta septuaginta quatuor; quae sunt istis adhuc minutiores Quintae, talésque habentur ducentae, ac septendecim, quae sunt denique omnium minutissimae Sextae, talésque habentur quadraginta nouem: Quibus omnibus ad numerum explendum Obscurae nouem, Nebulosae quinque adiiciuntur; praeter obseruatas praeterea à Ty chone, ac praeter detectas ad Polum Austrinum; vbi tamen nullae Primae Magnitudinis designantur, sed quinque Secundae, plusculae aliarum, cum Nebulosis quatuor. Notandum verò est non omneis, quae ad vnam classe referuntur, apparere idcircò aequalis inter se magnitudinis; sed posse adhuc inter illas distingui maiores, minores, &mediocreis: vt Tycho quidem circa Stellas Primae Magnituprogymn. dinis fecit, dum assumpsit mediocreis esse cap. 7. diametro duorum minutorum, maiores duorum, &quadrantis, minores duorum minùs quadrante. Quanquam &dum inter maiores Caniculam, seu Canem maiorem, Lyramque reposuit, par omninò fuerat ex illis duos distinguere Ordines: quatenus ipsa Canicula est omnium longè maxima, &neque Lyra, neque lla alia potest cum ipsa comparari: ac in caeteris etiam alios, quatenus Oculus Tauri, seu Aldebaran est Corde Leonis, Spica Virginis, aliisque maior. Notandum rursus praeclarè fuisse a Galileo obseruatum, eam varietatem esse Stellarum Telescopio solo intercedente conspiin Nunc cuarum, vt in iis distingui plusquàm aliae sex ma- Syd. gnitudinis differentiae possint, ex quibus qua sint Classis quasi septimę, seu Inuisibilium nudc oculo primae, maiores, clarioresque appareant, quàm nes Arietis, Tauri, Canis, Plaustri, Aurigae quàm quae nuda acie inspectae habentur Sealias; &mirum, proinde non est, si cùm apud cundae.