# Opera omnia. Vol. 1 535-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/535-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/535-2

Cùm vndecim porrò hae Constellationes numeratae initio videantur ab aestiuo Solstitio, vt intelligi potest ex Arateis versibus, quos Cicero mox citatis subiungit, & ex eo quoc Hipparchus Bithynus (alius videlicet à Rhodio, quem dum Hipparchum absolutè nomilib. 2. in Ara namus, intelligimus) scribens Eudoxum accepisse Ortus, Occasusque Signorum, penes illorum media, Aratum penes initia, Solstitialia ante Aequinoctialia memorat; attamen deinceps Ptolemaeo Hipparchum imitanti visum est commodiùs numerationem incipere à Verno Aequinoctio. Iuxta hoc proinde Constellationes vndecim fuere Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Scorpius, Sagitta rius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Taedium fortè sum pariturus, si verbulum de singulis, ac subinde quoque de aliis quae tam ad Boream, quàm ad Austrum subiiciam: at quia in tradenda aliqua Stellarum notitia versamur, non videmur posse non commemorare & ipsasmet Constellationes, ad quas pręcipuę Stellae loue impetrauit, vt liceret cum eo immortaStellae referantur; & occasiones, cur sic volitatem partiri centur, vt memoriae gratiùs inhaereant. QuanQuid mihi das vni Caelum?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
