# Opera omnia. Vol. 1 535.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 535.1 to 535.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/535.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/535.1

Fuere autem deinceps conscripti to Phaenomenon Arateorum commentarij, tót que etiam factae Latinae Interpretationes, ac alias inter Ciceronis, Germanici Auieni, vt & Antiquiores Astronomiae fundatores Hip parchus, Ptolemaeus, & Recentiores instau ratores Copernicus, Tycho, & vniuersè omnes qui verba deinceps de Caelo fecerunt, eas dem Constellationes retinuerint, & de Stellis loquentes ad eas respectarint. Vt verò & de earum numero, partitione que quidpiam subiiciamus, supponendum es ex omnibus circulis, qui discerni in Globis cum Constellationibus solent duos solùm haberi latos, inque Caelo conspicuos Gala xiam nempe circulumve lacteum, de quo iam antè dictum est, & Zodiacum, seu Signi ferum, per quem Sidera Errantia incedunt Nam & qui Aequinoctialis dictus ab vtroque Mundi Polo aequi-distat, quemque Zodiacus obliquè intersecat; & qui duo Tropici hanc Zodiaci obliquitatem heinc inde ad Boream Austrúmque definiunt; & qui duo Polares aut maximi habentur semper apparentium semperque occultorum, aut describuntur; Polis Zodiaci circa Polos Mundi; & qui duo Coluri, qui se intersecant ad Polos Mundi, pérque puncta opposita Aequinoctiorum, ac Solstitiorum transeunt; ij quasi indiuisibiles concipiuntur, & nulla in Caelo nota designabiles sola mente intelliguntur, dum spectantur Constellationes Stellaeve, per quas, aut iuxta quas transeunt. Neque secùs dicendum est de Meridiano, qui per Mundi Polos, pérque verticem transire concipiendus est, ne que adeò est exsistentibus ad Ortum, & Occasum idem; imò & de ipso quoque Horzonte, qui & indiuisibilis est, & licet partem Caeli visam à non visa sensibiliter dirimat, ic tamen ob notam in sola Terra spectabilem, eamque variis Terrae habitatoribus variam non ob vllam Caelo impressam. Cùm super sint ergo duo lati, conspicuique Circuli, penes quos fieri partitio, dinumeratioque Con stellationum posset, Galaxias, & Zodiacus commodiùs tamen visum est vsurpare Zodia cum, ob specialem quandam ad ipsum omnium relationem. Constellationes itaque ira solitae fuere diuidi, vt quaedam in eo, seu secundum eius ductum haberentur; quaedam ipsi ad Boream, quaedam ad Austrum consti tutae forent De Zodiaci verò Constellationibus vt pri mùm dicamus, sciendum est fuisse eas longè oriùs cognitas, ac denominatas, quàm de Zodiaco, cursuve per ipsum Planetarum cogitaretur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
