Latin
535.5 to 535.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 535.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &tum solùm cùm attendendo deprehensum est Planetas suo in Ortum mo tu obliquè incedere, adnotari coeptae Constellationes sunt, per quas incedere deprehen derentur. Ac Pythagoras quidem apud Srobaeum primus dicitur, qui obliquitatem Zodiaci inuenerit, &apud Diodorum Siculum Oenopides Chius: at verò Plinius de Zodiaco, Signiferove loquens, Obliquitatem eius inquit, intellexisse, hoc est rerum fores aperuis se, Anaximander Milesius traditur primus De Varieta Olympiade quinquagesimao ctaua; Signa deinde te Inerrantium, &c. in eo Cleostratus, &prima Arietis, ac Sagitta rij. Vbi quod de Anaximandro traditur, à Laërtio confirmatur, dum memorat ex Phanotino designasse illum Solstitia, &Aequinoctia, horoscopia fabricatum fuisse, primumque &descripsisse Terrae, marisque circuitum, &Sphaeram insuper construxisse. Et quamvis Plinius recitatis verbis adiiciat Atlantem multi antè inuenisse Sphaeram; idem tamen alio lo-lib. 2 co, Astrologiam, inquit, inuenit Atlas Libyae lib. 7. c. 56. filius; &alij, Aegyptij, vt alij Assyrij; sphaeram in ea Milesius Anaximander Vtcumque sit, circuitus Zodiaci ex Planetarum per aliquas Constellationes motibus cognitus solùm fuis se in Graecia sub ipsis Pythagorae, Anaximandrive temporibus videtur. Et quod Constel lationes quidem non fuerint accommodatae Zodiaco, sed Zodiacus Constellationibus. provt illae se in via Planetarum casu occurrentes exhibuerunt; confirmari tum ex ec potest, quòd in eo reperrae vndecim solùm fuerint, cùm si excogitatae datâ operâ fuissent, designatae statim fuissent duodecim, vti factum deinceps fuit; tum ex eo, quòd illae inaequales admodum fuerint (vt breuissimae Gemini, &Cancer, longissimae, Leo, &Vir go) cùm fuissent alioquin designandae proximè aequales; singulae nempe triginta graduum, vt vnaquaeque euaderet Dodecatemorion, duodecimave pars circuli in gradus trecentos sexaginta diuisi. Nihil est autem necesse heic aduertere solere gradum quemlibet in sexaginta particulas, seu fragminula, quae &vulgò Minuta vocant, subdistingui. Aduertere praestat, potuisse eum circulum iure vocari Zodiacum, quòd omneis eius Constellationes esse Animalia, Graecè Zώδια, contingeret: vti &quod eadem speciatim Signa dicerentur, dici Latinè Signifer potuit iuxt: