Latin
538
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 538
Unproofread scanNot analysed yet
stellatione locum, quod Martianus Capella habet, cùm enumeratis Formis tam Borealibus! quàm Australibus, subiicit: Haec discernit Zodiacus, qui quidem aequaleis duodecim Signorum interiicit portiones, sed vndecim habet Signa. Scorpius enim tam suum spatiun corpore, quàm Chelis occupat Librae, cuiu superiorem partem pedes Virginis occupant maiorem verò Scorpius. Denique Chelas, quan Libram dicimus, quidam dixere Graij. Specta &quod Virgilius inter caetera Augusto ominatur, dum quasi locus nondum occupatus foret, sic infit, An-ne nouum Sidus tardis te mensibus addas Quà locus Erigonen inter, Chelasque se quente is Panditur? Ipse tibi iam bracchia contrahiardens Scorpius, &iusta Caeli plus parte relinquit. Et sic quidem fuere in Zodiaco Constellationes duodecim distinctae; quae &Characte ribus iis repraesentari solitae sunt, qui analo gicum quidpiam habeant ad res, quarum no mina gerunt. Nam Arietis Character V refert, exprimitque quadamtenus Caput, cornuaque Arietina: Tauri V, Caput, cornua que bubula; Geminorum I, duo corpor: brachiis, cruribusque consertis; Cancri G. Chelas cum retrogrado incessu: Leonis δὲ caudam Leoninam; Virginis nm, alam, tu nicamve Virgineam plicatam; Librae Q trutinam cum librili; Scorpij no corpus caudamque Scorpij erectam; Sagittarii gittam applicitam arcui: Capricorni put, cornuáque Capri, cum cauda reuoluta Piscis: Aquarij &,fusionem aquae ex amphora. Piscium )duos Pisceis lino coniun ctos. Extra Zodiacum, ac versus Boream quidem distinctae fuere viginti, &vna, recen sendae ex ordine, ac initio ab ea, quae Mundi Polo est proxima, ducto Vrsa Minor, Cynosura etiam dicitur, quae quòd esset vna ex Idaeis Nymphis ipsius Iouis Nutricibus, fuerit à Ioue translata in Caelum.