Latin
Sectio II. Liber II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 541-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ille tamen nitens grauiter vestigia poniAtque oculos vrget pedibus, pectusque Nepai. Tametsi vt iam depinguntur non tam serpens infra pectus cingit, quàm transmittitur inter femora; &Serpentarius vno pede pectus, altero caudam extremam vrget. Atque hactenus quidem sunt Constellationes ad Zodiaci Boream. Quae sunt verò ad Austrum, eaeque nobis aut saltem Graecis Aegyptiisque conspicuae (sunt enim aliae ipsis aequè nobisque ad Po lum Austrinum inconspicuae, ac solùm à nuperis vsque nauigationibus conformatae) connumerantur quindecim. Cetus, Balaena seu Pistrix, Monstrum illuc videlicet, cui Andromedam diximus obie ctam, quodque memorant ob corporis imma nitatem Perseique virtutem translatum in Caelum. Situs eius sub Piscibus, Arietéque ost; &Exin semotam, procul, in tutòque locatam Andromedam tamen explorans fera quaerere Pistrix Pergit, &vsque sitam validas Aquilonis ad aura. Caerula vestigat finita in partibus Austri Hiatu nempe oris est vasto, ac in eius medio