# Opera omnia. Vol. 1 541-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, Sectio II. Liber II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/541-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/541-3

secundae magnitudinis Stella, non longè à sectione flexuque dextri cruris Tauri, quae & dicitur Lucida Mandibulae Ceti. Responde illi alia magnitudinis etiam secundae in cau dae extremae medio; & cùm variae sint prae tereà respersae toto corpore magnitudinis tertiae & quartae; tum obseruari possunt duae ter tiae vna inferior duarum in gena, altera in latere ad pinam; quippe in medio penè ha rum interstitio subnata est Noua illa anni MDCXXXIIX. de qua antè dictum. Eridanus, quem alij Nilum, alij Oceanum esse volunt, est velut effigies Regis fluuiorum Eridani, quam vt in Caelum transferretur i fluuius promeritus sit ob pietatis speciem erga Phaëtontem alienigenam, iuxta illuc Quem procul à patriae diuerso maximus orb. Excipit Eridanus, fumantiâque abluit ora; cùm & eius nomen sibi praetereà assumpserit quatenus volunt Eridanum fuisse Phaëtontis nomen proprium; ac fuisse eum solùm Phaë tontem cognominatum, ob incendij illius cuius causa fuit, splendorem. Praelongus quoque in Cęlo est flexuosusque illius inter Orionem à cuius pede sinistro incipit, ac Cetum & sub Tauro, ac porrò in Austrum, vbi desinit nobis inconspicuus in magnitudinis pri mae Stellam; cùm toto alioquin decursu satis crebrae occurrant tertiae, & quartae magnitudinis; & tertiae praesertim sub Capite Ceti Lepus, vt insigne Orionis venantis fuit vnà cum illo, cúmque Cane venatico translatus in Caelum; vnde & propter, subtérque pedes Orionis, vt ille ait iacet Leuipes Lepus, & fugit ictus Horrificos metuens rostri tremebundus acuti. Nam Canis infesto sequitur vestigia cursu Pracipitantem agitans, &c. Praeter

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
