Latin
543.1 to 543.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 543.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
laeque ipsius non maiores ferè quàm magnitudinis quartae sunt, neque omnes nobis con spicuae Ara (aliàs Thuribulum) ex dictis, videtur ea in qua Centaurus sacrificârit. Plerisque tamen esse eam placet, quam Vulcanus Dii fabrefecerit, vt Sacramento ad eam praestito sancirent foedus, quo obsistere viribus coniunctis Titanibus decreuerant. Vt Manilij au tem verbis dicam tum Iupiter Ara Sidera constituit, quae nunc quoque maxima fulgent Quanquam ea nos ferè latet infra recuruam Gassendi Physica. Scorpi j Caudam; neque maiores in ea suntStellae, quàm magnitudinis tertiae vna, quarDe Varietat. Errantium, tae quatuor, &duae quintae. Corona Australis cuius fuerit non prod tur; ac Germanico ideò dicitur sine honore Corona Ad pectus Equinum Sagittarij, interque crura eius anteriora visitur, &Boream quadamtenus imitatur, provt in ipsius quoque Hemi cyclio Stella quaedam tertiae magnitudinis inter caeteras minores collucet. Ipsa est, quae Elem. Astro. aliquibus Vrasnicus quasi paruum Caelum, ipsi Hipparcho Caduceus apud Geminum dicitur Piscis Notius, siue Austrinus, dicitur etian Magnus, ad discrimen eorum, qui in Zodia co. Is seruasse Isin laborantem dicitur; vnde &Isis obtinuit vt tam ipse, quàm illi, quo fuisse eius filios, nepotesve dicunt, inter Astra constituerentur. Cùm crebrae in illius corpore sint Stellae, &magnitudinis quidem quartae sub sinistro crure Aquarij; tum praecipua in ore est primae, quae iam dicta est esse Fomahant. Quia illa Aquae fusio, tam ex oristius Piscis, quàm ex Vrna Aquarij, videri potest tanquam fluuius oriri; idcircò Manilius constituit illius quasi caput duplex, versibus huiuscemodi Tum Notius Piscis venti de nomine di-lib. I ctus Exurgit de parte Nati; cui iuncta feruntur Flexa per ingenteis Stellarum flumina gyros. Alterius capitis coniungit Aquarius vnAmnis, &in medium coeunt, &Sidera miscent. Atque hae sunt quidem Constellationes Australes memoratae Veteribus, quae Zodiacalibus, ac Borealibus additae, numerum constituunt Constellationum quadraginta octo. Sciendum autem, non omneis Stellas capi ab ipsis ita potuisse, quin relictae multae in varii illarum Interstitiis fuerint. Ipsae sunt, qua Informeis dicunt, quasi ad nullius Formae seu Imaginis compositionem pertinentes; licet singulae referantur ad Formas sibi proximas.