# Opera omnia. Vol. 1 543.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 543.5 to 543.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/543.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/543.5

Effectum est porrò temporis progressu vt ex aliquibus Informium harum Stellarum aggerulis conformatae quaedam Constellationes fuerint, quae vsu habeantur receptae. Huiusmodi maximè sunt Coma Berenices, & Antinous; illa ad flexuram caudae Leonis, & ad dextram faciem Virginis, ista sub Aquila, Vultureve volante: Notum verò est Comam Berenices fuisse à Conone Mathematico in Caelum inductam occasione huiusmodi. Ptolemaeus Euergetes breui ab initis cum Berenice sorore nuptiis, expeditionem Asiaticam suscepit. Vouit illa, si is sospes rediret se de tonsuram crineis. Voti compos & detondit, & in Templo Veneris Zephyritidis collocauit. Cùm postridie non comparuissent, Réxque id aegrè ferret, ostendit illi Conon in eo, quo dixi loco Stellas prioribus non memoratas, in quas crineis mutatos finxit. Visuntur illeic loci plures, etiam vna tertiae magnitu dinis: sed nempe Hyginus septem dicit. Citant etiam de hoc Cononis Inuento Laërtius, & Achilles Tatius Poëtam Callimachum; & Catullus in Elegia de hoc argumento sic habet inter caetera Idem me ille Conon Caelesti lumine vidi E Bereniceo vertice Caesariem Notum etiam Antinoum puerum fuisse Bi thynicum, quem Adrianus Imperator ob formae elegantiam ita deperierit, vt & vrbem quandam Aegypti dici ab eius nomine Anti noëam iusserit; & templum quoddam ips apud Mantineam constituerit; & deniqu accipiens septem quasdam esse satis clarat Stellas (quippe magnitudinis tertiae) eo qu dictum loco ad nullam Imaginem relatas, sa tegit ex ipsis pueri Imaginem deformari, ip siusque nomine venire.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
